![]() Redemptoris missio, RMi 39 RMi 52: diurnarium « L'Osservatore Romano », 23 lanuarii 1991.ĥ1 Cuncta hominis actio intra aliquam humani cultus compagem explicatur et ibidem reciprocatur. Cum contra in se ipse circumcludit humanus cultus cumque obsoleta perpetuare nititur, omnibus communicationibus et de hominis veritate collationibus depulsis, tunc idem exarescit et decidere incipit. His quidem spectatis rebus illud quoque oportet memoretur: evangelizationem Nationum se insinuare in cultum, cui in via ad veritatem cuique in opere purgationis et locupletationis opem ipsa fert (103). Quod ceteroquin verbum non significat respuere vel delere aliqua antecepta ratione sed potissimum declarat propriam vitam expendere, unde comprobatione hac bona vividiora evadant sintque huius temporis et ad personam, rebus in traditione validis segregatis a mendaciis et erroribus necnon veteribus formis amotis, in quarum locum habitus sufficiantur temporibus aptiores. Nam bonorum translaticiorum adeptorumque depositum semper a iuvenibus reprehenditur. Allocutio ad Unitarum Nationum Consilium cui nomen «UNESCO» (2 Iunii 1980): AAS72 (1980), 735-752.ĥ0 Ex veritatis manifesta inquisitione quae in omnibus aetatibus renovatur, notio cultus et humanitatis denotatur Nationis. Is quidem est homo qui ante omnia veritatem perquirat quique similiter vivendo eandem compiere contendat eandemque altius percipere dialogo nempe cum praeteritis usque instituto ac venturis saeculis (102). Tamquam enim solus rerum effector exstare interdum videtur et consumptor mercium vel Civitatis subiectum administrationis, dum illud ex animo excidit: hominum convictum neque ad mercatum ref erri neque ad Civitatem, cum in se collocet ipse peculiare bonum, cui tum a Civitate tum mercatu est serviendum. ![]() Hodie homo saepe a duobus coangustatur lateribus, Civitate scilicet et mercatu. Inter necescitudinum nexus persona aetatem agit et « societatis subiectivitas » invalescit. Suo etenim fungentes munere, omnes hae societates veluti personarum communitates adolescunt quae veluti nervos socialis corporis paene texunt prohibentes quominus in ignota illud decidat et inter multitudines sine nomine misceatur, id quod tamen in hodierna societate percrebro, proh dolor, accidit. Instat igitur omnino illud: ut de familia ratio politica promoveatur itemque de societate, in qua ipsa familia principem obtineat locum quam convenientibus subsidiis efficientibusque instrumentis fulciri oportet, sive in liberis instituendis sive in senibus curandis, declinata eorum de familia expulsione et inter aetates vinculis necessitudinum confirmatis (101).Įxtra familiam vero, primas partes agunt nexusque aptant proprios solidarietatis aliae interpositae societates. Verumtamen piene congruere suae vocationi cum decernit familia, accidit ut subtrahi possit ipsa de necessariis Civitatis adiumentis, quae proinde consentaneis careat praesidiis. Hac via familia veluti operis communitas ostenditur et solidarietatis. Ut mens autem suis ipsius finibus saepta quae nuper invaluit evincatur, solidum solidarietatis officium requiritur et caritatis quod intra familiam ex mutuo scilicet coniugum adiumento initium ducit, deinde ex cura quam inter se adhibent suboles. Peculiariter est de voluntariis ministeriis dicendum, quibus favet Ecclesia et, dum omnes ad consociatam operam concitat ut fulciantur augeanturque, eadem provehit. Gratiis Deo immensis actis, est omnino asseverandum curiosam caritatem nunquam in Ecclesia defuisse, immo vero hisce temporibus varium exhibere et magnum incrementum. Centesimus annus LA 49 Centesimus annus LA 49Ĥ9 Suis quidem operibus hac in provincia semper adsistit Ecclesia, quae Christi mandato Conditoris sui obtemperans indigenti homini ad opem ferendam re semper praesto adest, ne ipse ulla afficiatur contumelia neque solummodo tutelae videatur obiectum, sed ut de suo statu attollatur per dignitatis personae provectum. ![]()
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |